2138. Exinde nunc sequitur, quod loquela spirituum, sit loquela universalis, et ex ea ortae et quasi natae omnes linguae; nam sunt ideae spirituales, quae constituunt loquelam eorum; quae dum influunt in hominis memoriam, excitant voces correspondentes ideis, et similes, quas homo in sua memoria habet, tum quoque ideas, quae mixtae sunt, seu quae in eadem voce plures, ut solet esse {1}, ut et quae se admiscuerunt, ex variis contingentibus, et plures quae adhaerent quasi circumcircumm secundum naturam et indolem spirituum, nam spiritus excitant {2} ideas, proinde voces, quae conveniunt eorum naturae, sic secundum omnem istam varietatem et diversitatem quae est spirituum, et tunc status spirituum. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. esset$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. excitus$