Spiritual Experiences (Buss) n. 2307
2307.
Qui spurca et obscoena loqui in vita corporis assuefecerunt se, in altera vita similia retinent
Audivi quosdam spiritus, dum excitaretur aliquod obscoenum, imo spurcum, quod non abstinere potuissent,
quin similia effutirent, sic ut laederentur aures aliorum spirituum, quorum quidam ideo remoti sunt; quidam dixit, quod talibus assuefactus in vita corporis, et quod tamen usque talis esset,
qui scire quid verum tam bene ac alii spiritus [posset] {1}, quare cavendum a simili consuetudine, quia remanet, et a societatibus ejicitur. 1748, 12 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel$
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church