Spiritual Experiences (Buss) n. 2309

Previous Number Next Number See English 

2309. Quod autem {1} sonore et vocibus articulatis, mecum; inde quoque putarunt quod loquela eorum inter se mutuo similis esset, sed non ita est, quia ideae eorum cadunt apud me in voces, et sic putant quod ab iis sint voces, tum sonus vocum; quod ita se res habeat satis ex uno hoc constare potest, quod tam bene loquantur vernacula mea mecum ac si nati in ea, tametsi ante millia annorum nati, aut in prorsus alia regione, imo etiam infantes, qui nusquam ad aetatem istam venerunt, ut loqui adhuc potuerint. 1748, 12 Junius. @1 ms. autem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church