Spiritual Experiences (Buss) n. 2331

Previous Number Next Number See English 

2331. Tum sermo fuit, quod nunc in regnum venit, quod duraturum in aeternum, et scire debeat, quae leges regni, ut possit felix vivere in aeternum, absque cognitione legum, nullus intrare potest in Regnum hoc aeternum, leges ejus sunt legis {1} fidei, proinde veritates, quarum nullam curam habent in vita corporis, cum tamen eae sunt quae aeternae, et ei necessariae in Regno in aeternum duraturo, quare iis intenderet homo, non ita iis quae in mundo, nisi modo ut inserviat corpori, animae suae causa {2}, et communi societati, eorum animarum causa; hoc studium esset, nam hoc aeternum, non autem corporeum et mundanum, quod separatum ab iis quae sunt regni aeterni, abducit, et inducit {3} in infernum; talis sermo fere erat cum spiritibus; et mirantur quod tam parvam si ullam curam habeant eorum quae sunt animarum, cum tamen eae sunt propter quas in mundo sunt, et quae in aeternum vivunt. 1748, 16 Junius. @1 J.F.I. Tafel leges substituit$ @2 ms. causae$ @3 ms. abducunt... inducunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church