Spiritual Experiences (Buss) n. 2336

Previous Number Next Number See English 

2336. Usque tamen non semper se habent secundum situm in corpore maximo, nam mali spiritus qui amore sui tumidi sunt, ut plurimum in alto sunt, supra caput antrorsum, quia animus eorum, illuc eos evehit; sed causam hujus discriminis adhuc non novi: a tergo ut plurimum sunt, qui imperare volunt, nam dictum mihi, quod tales tergo hominis quasi adhaerent. Tum quoque mutant loca, ut qui {1} infra diu, supra sistantur; sed tales tandem ad locum alium et iis designatum tandem reducuntur, sunt quasi in corpore nostro halitus tetri et inflati, qui quoque e ventriculo aliisque partibus corporis {2} enatant ad capitis provincias, et eas infestant, sed usque inde dejiciuntur; nec inde arcentur, ex causa tali, quae cognosci potest, per repraesentationis ideam, ex similibus in corpore humano: cumprimis in corpore affecto aliquo morbo, quod dum ad sanitatem redit, fit omnium aequilibrium. @1 ms quae sed vide indicem ad Locus$ @2 ms. corporis corporis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church