Spiritual Experiences (Buss) n. 2341

Previous Number Next Number See English 

2341. De loquela aliquoties extra societatem

Quandoque loquutus sum, et alii loquuti, nihil percipiendo quid diceret, sicut nunc {1} contigit, quod signum est, non loqui tunc in societate, sed cum alia societate spirituum, nam qui in societate, is percipit quid dicitur; qui loquitur ut non tunc intendat iis quae dicuntur, is loquitur cum remotioribus a societate, quare ex perceptione loquelae judicare etiam potest, num intra societatem, aut extra, aut intermidie, prope vel remote. 1748, 17 Junius. @1 imperfectum in ms.; J.F.I. Tafels scire non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church