Spiritual Experiences (Buss) n. 2350

Previous Number Next Number See English 

2350. Quare sic quod hominis est remanet, ut putet {1} esse suum, vitaque {2} quam habuit in corpore, manet, sed pulchrior, amaenior et felicior, quod adhuc constare potest ab eo, quod phantasiae eorum vertantur in species amaenas {3} repraesentationum, quae sunt imaginativae, quae quoque manent apud angelos, sunt repraesentationes pulcherrimae, et jucundissimae, ac intus in iis, sic ex iis, felicitas; ipsae repraesentationes tales, sunt phantasiae quae versae sunt in ideas imaginativas pulchras, sic amaenas, et quia in illis, ex illis, felicitas; praeter alia, quae indefinita sunt. 1748, 17 Junius. @1 in ms. putat in putet forte emendatum$ @2 imperfectum in ms.$ @3 ms. amaemas$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church