2357. De situ spirituum respective ad corpus
Dictum videas prius [2334-38], quod spiritus secundum qualitatem cujusvis sortiantur situs, respective ad corpus humanum, et quod mutent quoque situs, sed non aliter ac solent quandoque {1} heterogenea corporis ascendere in caput, idque infestare, seu in alias corporis regiones aut partes, ubi non eorum genuinus situs, e quo tamen dejiciuntur, in sano corpore. @1 ms. solent, quandoque$