Spiritual Experiences (Buss) n. 2359

Previous Number Next Number See English 

2359. Spiritus, qui hoc credere noluerunt, volentes, ut solitum iis, conjectare causas, aliquantum in dubio haerebant, num ita se res haberent, tametsi ex situ iidem potuerunt idem observare et scire, nec negare potuerunt, sed quia causa latuit eos, et quia prius ignotum, et [ignotum] quod apparentia, iis dicere dabatur, quod experientiae sensuali et visibili credendum; sicut in vita corporis, ibi innumerabilia sunt, quorum causam ignoramus, sed cum experientia sensuum est, et ocularis, usque tamen non amplius dubitant, sed credunt; quod innumerabilia talia sint, constare potest (2360.) ab innumerabilibus quae in regno minerali, vegetabili, animali {1}, atmosphaeris existunt, sicut quod in corpore humano fluida non quaerant secundum pondera sua, altitudines et situs, [sed] quod sursum sit ubi peripheriae, sicut in globo telluris, et corporibus {2} circumactis, quod plantae a semine crescant, quod flores colorati, pulchri inde, quod odores, quod gustus, quod visus et auditus, quod cogitatio, et innumerabilia alia, si non crederentur cum ab experientia [sunt] vera {3}, tunc nihil crederetur; nunc familiare iis factum est, quare plures credunt. 1748, 18 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. animalis$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. corporis$ @3 ms. verum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church