Spiritual Experiences (Buss) n. 2374

Previous Number Next Number See English 

2374. De iis qui altissime sunt, deque hypocritis

Sunt aliqui, qui altissime sunt super caput fere super verticem, paululum antrorsum, qui mecum loquuti sunt, dicebantque quod ii in vita humillimi fuerint; audivi porro, quod ii qui in vita se maxime humiliant, ob finem, ut in coelo maximi seu summi {1} sint [cf. 1302], et quoque coram hominibus similiter ob eundem finem, et usque in vita eorum sunt prorsus alii, sic in interioribus suis, affectantes mundum, et se prae caeteris {2} amant, sic sunt hypocritae, ii in altera vita elevant se altissime in coelo, unum ab iis cognovi, qui dolosus prae aliis erat, sub piorum personis agere dolum volens. @1 ms. sumi$ @2 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church