Spiritual Experiences (Buss) n. 2376

Previous Number Next Number See English 

2376. Quod societates habeant penes homines suos spiritus

Societates spirituum ad me miserunt, aut sibi elegerunt spiritus, qui prope me essent, quos prius appellavi subjecta [405, 1254, 2316], per eos enim sciunt quid cogitatur et quid loquitur, quare miserunt ad me suos spiritus pluries, ob communicationis causam--aliter {1} esset communicatio adempta--quod {2} spiritibus quasi innatum est, nam sciunt omnes quod ita sit, quod ex malis spiritibus etiam discere datum, qui suos emissarios habent sicut centra communicationum circumcirca, sicut aranea {3} in sua tela, inde communicationes sibi formant. @1 ms. causam, aliter$ @2 ms. adempta, quod$ @3 ms. arenea$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church