29. {1} Quod spiritus mali, qui non in ordine vivunt, etiam per eos produci possint delitiae, sic quod sint delitiae regis, seu Ascher, n. 29. [Spiritus] Quod per spiritus malos, qui non in ordine vivunt, etiam delitiae produci queant, ut sint delitiae regis, seu Ascher, n. 29. [Jucunditas] Quod per spiritus, qui non in ordine vivunt, etiam delitiae produci queant, sic quod sint delitiae regis, seu Ascher, n. 29. [Ascher] Quod ne minimum quidem cogitare potuerim, quam quod influxit a Domino, n. 29. [Cogitatio, Cogitare] Quod ne minimum quidem cogitare potuerim, quod non influxerit {2} a Domino, n. 29. [Influxus] [BATHAE FRAGMENTUM] {3} Angeli quoque distincti sunt in coelos, secundum fidei intellectualis varietates, sic qui regunt cogitationes interiores humanas, nam homo circum se quoddam coelum habet interius ac intimius, etiam intimum, per Divinam Dei Messiae misericordiam cum illis, qui erant in coelo intellectuali, aliquamdiu {4} quoque communicare cogitationes ad vivum, seu per cogitationes cum iis commercium habere licuit, et mediis aliis, cum iis loqui; imo dabatur cogitationes meas purificare eo usque, ut ii immediate tangerentur, qui essent in coelo intellectualis fidei; tunc observatum est, quod ii essent qui per Gadem in intimiori sensu intelliguntur, nam tametsi sciunt, et sic possunt credere, quod Deus Messias per Spiritum Sanctum, Solus eos regat, et quod solum potentia [iis] dum immediate excitabantur, usque emoti sunt, et primum aliquas turbas excitare voluerunt, sed post aliquam contentionem mecum acquieverunt; praeterea etiam hodie per Divinam Dei Messiae misericordiam, ad vivum experiri licuit, quod spiritus, tametsi mali, qui nempe in ordine inverso sunt etiam delitias Regis possint dare [Gen. XLIX: 20], qui dum in eo statu sunt, per Ascherem in sensu exteriori intelliguntur, nam erant in statu, ut jucunditates facerent{5}, convenientes, obsequia praestando interiori coelo, seu interiori homini, haec sunt, quae arcana sunt, et de quibus plura dici potuissent, 1747, die 8 Febr.: quo die de benedictionibus filiorum Jacobi, Genes. Cap. XLIX, aliquid in margine annotare licuit. {6} @1 vide annotationem 2 mox supra$ @2 sic ms.$ @3 cf 28, 29 supra; vide praefationem hujus voluminis sub capite "The `Bath Fragment'"$ @4 in ms. sub aliqu[ ] (exitu abscisso) apparet diu$ @5 imperfectum in ms.; forte legendum foverent$ @6 transcriptio harum annotationum marginalium in Swedenborgii copia Bibliae Schmidianae videatur in appendice $