Prophets and Psalms (Schreck) n. 173

Previous Number Next Number See English 

173. [P. P. DANIEL] CAPUT II. Versus Res 1,2 2 Praedictum qualis "Babel" futura. 3-11 2 Quod hoc non scirent illi qui unum faciebant cum "Babele." 12,13 2 Quod occaecati fuerint, 14-30 2 sed quod detectum sit illis qui ab Ecclesia per revelationem a Domino. 31-35 2 Progressio religiosi Babylonici sequitur: quod primum moderatores discerent et docerent bona et vera Caeli et Ecclesiae; ac postea illi recederent, usque dum non aliud superesset quam adulteratum, 1 ita mere falsum et malum, et quod tunc Dominus venturus. 36-38 2 Quod primum ibi docebitur Verbum secundum vera doctrinae inde. 39 2 Quod postea Ecclesia futura valens, non ex bono spirituali, sed ex bono naturali. 40-43 3 Quod demum omne bonum et verum per adulterationes mutabitur in malum et falsum, {1}valens modo per potentiam civilem diabolicam. 44,45 1-3-11 Quod tunc venturus sit Dominus, ac destruet illud religiosum, ac instituet Ecclesiam, quae in Divino vero ab Ipso erit. 46-49 2 Quod {2}hoc initium "Babelis" esset, quando coluit Deum caeli, et doctrinam ex Verbo magnifecit.

@1 valens pro "vales"$ @2 Lectio dubia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church