Prophets and Psalms (Schreck) n. 328

Previous Number Next Number See English 

328. PSALMUS LXXVIII. Versus Res 1-7 2 Quod Verbum sit datum filiis Jacobi, et quod BA t., 1-7 confirmati per miracula, 8-10 2 sed quod patres illorum et filii recesserint, non vixerint secundum illud, 11-31 2 et quod nec miracula in deserto quid fecerint; quae omnia involvebant quomodo Dominus docet et ducit illos quos ad Ecclesiam suam vocat, quae recensentur. 32-37 2 Quod propter miracula se quidem converterint, sed solum ore et non corde. 38-40 2 Quod Dominus condonaverit illis. 41-51 2 Quod iterum sicut conversi ex recordatione miraculorum in Aegypto, quae omnia involvunt remotionem et dissipationem infernorum ab illis, quae recensentur. 52-55 2 Quod Dominus ita duxerit illos usque ad terram ubi Ecclesia. 56-58 2 Quod usque recesserint et coluerint alium deum. 59-64 2-3 Quod ideo relicti sint a Domino, ac traditi sis falsis et malis; hoc a semet ipsis. 65-67 3 Quod sic rejecti. 68-72 11 Quod nova Ecclesia ideo instituta, quae coleret Dominum, et quam Dominus duceret.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church