Prophets and Psalms (Schreck) n. 401

Previous Number Next Number See English 

401. HISTORICA VERBI.

Historica Verbi, aeque ut Prophetica ejus, sensum Spiritualem in se continent in quo non sunt historica mundi, ut in sensu literae, sed caelestia quae concernunt Ecclesiam, et in supremo sensu Dominum, prorsus sicut Prophetica. Historica ibi sunt repraesentativa, et omne sensus cum vocibus sunt correspondentiae. Sciendum est, quod omnes Ecclesiae usque ad adventum Domini fuerint Ecclesiae repraesentativae; repraesentabant Ecclesiam, et in supremo sensu Dominum; inde Verbum est spirituale et est Divinum. Sed repraesentativae Ecclesiae desinebant, quando Dominus in mundum venit, quia omnia Verbi {1}tam prophetica quam historica Ipsum significabant et repraesentabant: inde est quod Dominus dicatur Verbum. Fuerunt tres: insignes mutationes Ecclesiarum {2}repraesentativarum: prima quae fuit ante "diluvium," vocanda est Ecclesia antiquissima; altera, quae post "diluvium," Ecclesia antiqua; et tertia, quae antiquae successit, Ecclesia Israelitica et Judaica. Antiquissima Ecclesia descripta est paucis per "Adamum" et ejus posteros; antiqua Ecclesia per "Noachum" et ejus posteros; et Israelitica ac Judaica per historica Verbi. Priores Ecclesiae similiter descriptae sunt, sed per correspondentias interiores in Verbo quod memoratur a Mose; sed hoc Verbum obliteratum est, et loco ejus datum est Verbum quod hodie est. Ecclesia quae illis tribus successit, est Ecclesia Christiana, quae Ecclesia interna est, differens ab Ecclesia Judaica sicut nox sub luce lunae ad noctem obscuram; sed quia haec Ecclesia ad finem suum pervenit per ultimum Judicium peractum, nova Ecclesia, quae "nova Hierosolyma" in Apocalypsi vocatur, nunc a Domino instituitur, cui haec quae hodie per me vulgantur inservitura sunt: {3}instituitur et alibi. Historica Verbi in summa involvunt haec quae sequuntur.

@1 tam pro "tum"$ @2 repraesentativorum pro "repraesentativarum"$ @3 Sic, nisi legeris instituetur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church