42. [P. P. ESAJAS] CAPUT XLII. Versus Res 1-4 1-11 De Domino, in quo Divinum, quod leniter ducet et docebit. 5-8 1-11 Quod ex Divino Suo salvabit. 9-12 1-11 Adventus Domini praedictus, et gaudium illorum qui accessuri ad Ipsum, qui prius in ignorantia vixerunt. 13-15 7 Quod pugnaturus pro illis contra inferna, quae vincet, et quod potentiam eorum destruet. 16 11 Quod illustrandi tunc qui in ignorantia. 17 3 Quod qui propriae intelligentiae et sic falsis fidunt, abigendi. 18-20 1-6-4 Describitur patientia et tolerantia Domini, 21 1-6-4 et quoque justitia Ipsius. 22-24 11 Quod illi qui ab Ecclesia tunc spoliaverint illos omnibus veris, et quod ab his aversi facti sint. 25 9-4 Quod dira ab illis passus sit, et quod illa sustinuerit.