Five Mem. Relations (Chadwick) n. 15

Previous Number Next Number See English 

15. Quod consummatio saeculi sit finis Ecclesiae, confirmabimini non solum ex ratione sed etiam ex adspectu; scitote quod finis Ecclesiae prorsus non cognoscetur in terris, sed plene in coelis; sunt coelum et Ecclesia simul sicut una continens domus, Ecclesia est fundus et substructio, ac coelum est ejus superinstructio et tectum, ac inhabitantes sunt consociati sicut affines cum domesticis; cum itaque Ecclesia per mala et falsa subter elabitur, domus illa non cohaeret nisi quoad parietes, ac intus est communicatio cum angelis coeli intercepta, et gradus per quos fit ascensus et descensus sublati sunt. Neve {1} domus tunc ex fundo suo corruat, Dominus in mundum redit, ac novam Ecclesiam instaurat, ac per illam redintegrat domum, et suffulcit {2} coelum. Sed hoc evidentius apparebit coram aspectu vestro, si oramus ad Dominum {3}, et exhinc abimus, et circumambulamus. @1 Neve T; Neque J$ @2 suffulcit J(c) T; suffulsit J$ @3 Dominum J(c) T; dominum J$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church