18. His dictis, subito appulit nubes candida sub sole, quae lucem non hebetabat sed transmittebat, ac in candida illa nube apparebant angeli sicut cum tubis, et circum circa illos altaria et mensae, super quibus in cumulis jacebant libri semiaperti, et supra nubem apparuit Dominus e sole loquens cum angelis; et tunc e nube stillabat sicut ros, qui circumsparsus densabatur in mannam, ex qua aliquid sustulerunt angeli, et dederunt comitibus, qui ederunt. Post quadrantem horae visa est pluvia ex nube, quam angeli vocabant matutinam, quae defluens mannam in rorem suum priorem solvit; et hic collectus in guttulas saporis dulcis, et mox plene liquefactus influxit in humum ac penetravit; et tunc ex habitatoribus sub illa humo audiebantur voces laetitiae, `Hae, exite, estote praesto, cadunt stillae, aquae benedictae e coelo, aspergimur'; erat enim manna soluta quae instillabat.