24. Scitote itaque quod per prius coelum et priorem terram, quae Johannes vidit transivisse, Apoc. xxi I, non alia quam furva illa expansa, ubi draconici et Babelici domicilia sua fixerunt, et vocaverunt coelos, intelligantur; et quod quamdiu expansa illa permanent, intercipiatur hominibus communicatio cum coelis angelicis, et sic etiam quodammodo cum Domino; et cum communicatio illa intercepta est, tunc omne verum et bonum Verbi falsificatur et adulteratur. Talis apparet abominatio desolationis apud nos; at apud habitatores terrae non apparet ullis signis, quare inducunt falsis fidem, et per confirmationes e naturali homine {1} fidem illam incingunt luce fatua, ex qua falsa creduntur vera. @1 homine T; hominem J(fortasse hominum J(c))$