Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 106

Previous Number Next Number See English 

106. In meditullio, ubi sunt Christiani quibus est Verbum, est maxima lux; lux enim in caelis est Divinum Verum procedens a Domino ut Sole ibi; et quia Verbum est illud, est maxima lux ubi sunt illi quibus est Verbum. Lux inde ut a suo centro se propagat circum in omnes peripherias usque ad ultimam; inde est illustratio gentium et populorum extra ecclesiam etiam per Verbum. Quod lux in caelis sit Divinum Verum procedens a Domino, et quod illa lux det intelligentiam non modo angelis, sed etiam hominibus, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 126-140).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church