Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 107

Previous Number Next Number See English 

107. Quod tale sit in universo caelo, concludi potest a simili in unaquavis societate ibi; nam unaquaevis societas caeli est caelum in minore forma, et quoque est sicut homo: quod ita sit, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 41-87). In omni societate caeli, illi qui in medio ejus sunt, similiter referunt cor et pulmonem; et apud illos est maxima lux. Ipsa lux, et inde perceptio veri, a medio illo se propagat versus peripherias quaquaversum, ita ad omnes qui in societate sunt, et facit vitam illorum spiritualem. Ostensum est, quod quando illi qui in medio erant, qui provinciam cordis et pulmonum constituebant, et apud quos maxima lux erat, auferrentur, illi qui circum erant, in umbra essent, et tunc in tam exili perceptione veri, ut vix in aliqua; sed mox ut redierunt, visa est lux et fuit illis perceptio veri sicut prius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church