Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 108

Previous Number Next Number See English 

108. Idem etiam illustrari potest ab hac experientia. Erant apud me spiritus Africani ex Abyssinia. Illis quondam aperiebantur aures, ut audirent cantum in aliquo templo in mundo ex Psalmo Davidis; ex quo afficiebantur tali jucunditate, {1}ut una cum illis canerent. Sed mox claudebantur aures, ut non audirent inde aliquid; at tunc adhuc majore jucunditate afficiebantur, quia spirituali; et simul implebantur intelligentia, quia Psalmus ille agebat de Domino, et de Redemptione: causa crescentis jucunditatis erat, quod illis data sit communicatio cum illa societate in caelo quae in conjunctione erat cum illis qui in mundo Psalmum illum canebant. Ex hac et plure alia experientia, patuit quod communicatio cum universo caelo detur per Verbum. Propter illam causam, ex Divina Domini providentia, commercium universale regnorum Europae, principaliter illorum ubi Verbum legitur, est cum gentibus extra ecclesiam. @1 ut pro "et"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church