Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 109

Previous Number Next Number See English 

109. Comparatio fieri potest cum calore et luce ex sole mundi, quae vegetationem dat arboribus et virgultis, etiam illis quae ad latera, et quae sub nube, stant, modo sol ortus sit, et in mundo appareat. Ita lux et calor caeli a Domino ut sole, quae lux est Divinum Verum, ex quo omnis intelligentia et sapientia est angelis et hominibus. Quare dicitur de Verbo, Quod erat apud Deum, et erat Deus; quod illuminet omnem hominem venientem in mundum (Joh. i. 1, 9): et quod Lux illa etiam in tenebris appareat (vers. 5).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church