Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 34

Previous Number Next Number See English 

34. Simile foret cum caelis ubi sunt angeli, absque mundo ubi sunt homines: humanum genus est basis, continens et firmamentum illorum; et apud homines et in illis est Verbum. Omnes enim caeli distincti sunt in duo regna, quae vocantur regnum caeleste et regnum spirituale; haec duo regna fundantur super regno naturali, in quo sunt homines: similiter itaque Verbum, quod apud homines et in hominibus est. (Quod caeli angelici distincti sint in duo regna, caeleste et spirituale, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church