Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 38

Previous Number Next Number See English 

38. Datur in caelo et in mundo ordo successivus et ordo simultaneus. In ordine successivo succedit et sequitur unum post alterum, a supremis usque ad infima; in ordine autem simultaneo est unum juxta alterum, ab intimis usque ad extima. Ordo successivus est sicut columna cum gradibus a summo ad imum; at ordo simultaneus est sicut opus cohaerens cum peripheriis a centro ad superficiem. Nunc dicetur quomodo ordo successivus fit in ultimo ordo simultaneus. Fit hoc modo: suprema ordinis successivi fiunt intima ordinis simultanei, ac infima ordinis successivi fiunt extima ordinis simultanei; est comparative sicut columna graduum subsidens fit corpus cohaerens in plano. Ita formatur simultaneum a successivo, et hoc in omnibus et singulis mundi naturalis, et in omnibus et singulis mundi spiritualis; nam ubivis est primum, medium et ultimum, ac primum per medium tendit et vadit ad suum ultimum. Nunc ad Verbum: caeleste, spirituale, et naturale, procedunt a Domino in ordine successivo, et in ultimo sunt in ordine simultaneo; ita nunc sensus caelestis et spiritualis Verbi sunt in sensu ejus naturali simul. Dum hoc comprehenditur, videri potest quomodo sensus naturalis Verbi, qui est sensus litterae ejus, est basis, continens et firmamentum sensus spiritualis et caelestis ejus; tum quomodo Divinum Bonum et Divinum Verum in sensu litterae Verbi est in suo pleno, in suo sancto, et in sua potentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church