Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 39

Previous Number Next Number See English 

39. Ex his constare potest quod Verbum sit ipsum Verbum in suo sensu litterae, in hoc enim intus est spiritus et vita; sensus spiritualis est ejus spiritus, et sensus caelestis est ejus vita. Hoc est quod Dominus dicit, "Verba quae Ego loquor vobis, spiritus et vita sunt" (Joh. vi. 63). Dominus verba sua coram mundo, et in sensu naturali locutus est. Sensus spiritualis et sensus caelestis non sunt Verbum absque sensu naturali, qui est sensus litterae, sunt enim sicut spiritus et vita absque corpore; et sunt (ut prius n. 33, dictum est,) sicut palatium cui deest basis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church