Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 48

Previous Number Next Number See English 

48. ((vi.)) Quod Verbum in sua gloria per Dominum, cum transformatus est, repraesentatum sit.- De Domino coram Petro, Jacobo et Johanne transformato legitur, Quod facies Ipsius fulserit sicut sol; vestimenta Ipsius facta sint sicut lux: et quod visi sint Moses et Elias cum Ipso colloquentes: et quod nubes lucida discipulos obtexerit; et quod ex nube audita sit vox, dicens, "Hic est filius meus dilectus,... Ipsum audite" (Matth. xvii. 1-5). Instructus sum quod Dominus tunc repraesentaverit Verbum: per "faciem," quae fulsit sicut sol, Divinum Bonum Ipsius; per "vestimenta" quae facta sicut lux, Divinum Verum Ipsius; per "Mosen et Eliam," Verbum Historicum et Propheticum, per "Mosen" Verbum quod per illum scriptum est, et in genere Verbum Historicum, ac per "Eliam" Verbum Propheticum per "nubem lucidam" quae obtexit discipulos, Verbum in sensu litterae; quare ex hac vox audita est, et dixit, "Hic est Filius meus dilectus,... Ipsum audite;" omnia enim enuntiata et responsa e caelo, nusquam fiunt nisi per ultima, qualia sunt in sensu litterae Verbi: fiunt enim in pleno ex Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church