Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. Hactenus ostensum est, quod Verbum in sensu naturali, qui est sensus litterae, sit in suo sancto et in suo pleno; nunc aliquid dicetur, quod Verbum in illo sensu etiam sit in sua potentia. Quanta et qualis est potentia Divini Veri in caelis, et quoque in terris, constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, de Potentia Angelorum Caeli (n. 228-233), dicta sunt. Potentia Divini Veri est imprimis contra falsa et mala, ita contra inferna; contra haec per vera ex sensu litterae Verbi pugnandum est: per vera apud hominem etiam est Domino potentia salvandi illum, nam homo per vera ex sensu litterae Verbi reformatur et regeneratur, et tunc eximitur ex inferno, et introducitur in caelum; hanc potentiam suscepit Dominus etiam quoad Divinum Humanum suum, postquam implevit omnia Verbi usque ad ultima ejus. Quare Dominus ad principem sacerdotum dixit, quando reliqua per passionem crucis impleret, "Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris potentiae, venientem in nubibus caeli" (Matth. xxvi. 64; Marc. xiv. 62):

"Filius hominis" est Dominus quoad Verbum; "nubes Caeli" est Verbum in sensu litterae; "sedere a dextris Dei" est omnipotentia per Verbum (ut quoque Marc. xvi. 19). Potentia Domini ex ultimis veri repraesentata est per Naziraeos in Ecclesia Judaica; et per Simsonem, de quo dicitur, quod Naziraeus esset ab utero matris, et quod potentia ejus constaret in crinibus ejus; per Naziraeum et Naziraeatum etiam significatur crinis. Quod potentia ejus in crinibus fuerit, manifestavit ipse; dicens, "Novacula non ascendit super caput meum, quia Naziraeus... ego ab utero matris meae; si {1}radar, tunc recedet a me robur meum, et reddar infirmus, et ero sicut quivis homo" (Judic. xvi. 17):

nemo scire potest, cur Naziraeatus, per quem significatur crinis, institutus est, et unde est quod Simsoni fuerit robur ex crinibus, nisi sciat quid per "caput" in Verbo significatur. Per "caput" significatur sapientia caelestis, quae est angelis et hominibus a Domino per Divinum Verum; inde per "crines capitis" significatur sapientia caelestis in ultimis, et quoque Divinum Verum in ultimis. Quia hoc per "crines" ex correspondentia cum caelis significabatur, ideo statutum pro Naziraeis erat, Quod non raderent comam capitis sui, quia {2}illa est Naziraeatus Dei super capite eorum (Num. vi. 1-21);

et quoque ideo statutum est, Quod summus sacerdos ac filii ejus non raderent caput suum, ne morerentur, et universa domus Israelis irasceretur (Levit. x. 6). Quia crines propter illam significationem, quae est ex correspondentia, tam sancti erant, ideo Filius hominis, qui est Dominus quoad Verbum, describitur etiam quoad crines, Quod essent tanquam lana candida, tanquam nix (Apoc. i. 14);

Similiter Antiquus dierum (Dan. vii. 9). De hac re etiam videatur aliquid supra (n. 35), In summa, quod potentia Divini Veri seu Verbi sit in sensu litterae, est quia Verbum ibi est in suo pleno; et quia in illo sunt angeli utriusque regni Domini et homines simul. @1 radar pro "rador" (vide A.C., n.5247).$ @2 illa pro "ille" (vide V.C.R., n. 223).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church