Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 94

Previous Number Next Number See English 

94. Sed hoc illustretur per exemplum. In Verbo multis in locis tribuitur Domino ira, excandescentia, vindicta, et quod puniat, dejiciat in infernum, tentet, et plura similia. Qui hoc simpliciter credit, et propterea timet Deum, et sibi cavet a peccare contra Ipsum, ille propter simplicem illam fidem non damnatur; sed qui apud se confirmat illa eousque, ut credat quod ira, excandescentia, vindicta, et sic talia quae mali sunt, apud Dominum sint, et quod ex ira, excandescentia et vindicta hominem puniat, et in infernum dejiciat, ille damnatur, quia genuinum verum destruxit, quod est quod Dominus sit ipse Amor, ipsa Misericordia, et ipsum Bonum; et qui est illa, non potest irasci, excandescere, et vindicare. Quod illa Domino tribuantur, est ex apparentia. Similiter in multis aliis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church