Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 93

Previous Number Next Number See English 

93. Locutus sum cum quibusdam in mundo spirituali, qui ante plura saecula vixerunt, et se confirmaverunt in falsis religionis suae; et compertus sum, quod in iisdem adhuc constanter manerent: et locutus sum cum quibusdam ibi, qui ex eadem religione fuerunt, et cogitaverunt sicut illi, sed non confirmaverunt falsa ejus apud se; et compertus sum, quod instructi ab angelis falsa rejecerint, et vera imbuerint; et quod hi salvati sint, non autem illi. Unusquisque homo post mortem instruitur ab angelis, et recipiuntur illi qui vera vident, et ex veris falsa; nam datur cuivis vera spiritualiter videre post mortem; vera vident illi qui non se confirmaverunt ({1}in falsis); sed qui se confirmaverunt, non volunt videre vera; et si vident, se retro vertunt, et tunc vel ad illa rident, vel illa falsificant. @1 Verba uncis inclusa in V.C.R., n. 255 videantur.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church