Spiritual Experiences (Odhner) n. 1075

Previous Number Next Number See English 

1075. De spirituum differentia quoad spiritualia et coelestia concludi potest ex substantiis corticalibus et striatis viscerum

Distinctio spirituum universalis est inter spirituales et coelestes, inde differentiae mediae; unumquodvis membrum, aut viscus corporis tale est, nam in iis omnibus et singulis sunt fibrae propriae, quae scaturiunt a vasis sanguineis, diverso modo, sic quoque in oculo, ibi est humor vitreus (ut {1} autumo) substantia corticalis, non autem striata; in lente chrystallina sunt striae, sed tales ut duriores sint; in aliis visceribus sunt similiter: in intestinis sunt similes in eorum tunicis, ubi labyrintheae {2} circuitiones vasorum, praeter alibi; ipsi capilli, ut vocantur, etiam trahunt principiis istis suam naturam, sic ut principium referant in unoquovis puncto, similiter spirituale seu rationale, in quibus [cum] principium non continuatur ita, sic ut sint principia continuata, est spirituale nullius momenti, nullius usus, torpescit, et disjungitur, praeter plurima alia.1748, 28 Febr. @1 ms. vitreus, |:ut$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. labyrinthei$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church