Spiritual Experiences (Odhner) n. 1076

Previous Number Next Number See English 

1076. De regimine universali et singulari

Cum spiritibus nunc loquutus sum de regimine Domini universali, quod universale nusquam dabile sit, nisi sit in singularissimis, quodque a singularissimis existat universale, sicut a particularibus commune, et sicut absque singularissimis non dari possit universale, sic enim foret ens universale nihil, quod demonstratum est modo spirituali, per intuitionem generalem, ex animae regimine in corporis singula puncta, cujus nisi foret regimen in singulis, ut disponat singula ad sua officia, et ad suas operas, nusquam omnia possint esse sub auspicio ejus universali; hoc tametsi ita clarum visum est ex demonstratione intuitione spirituali, ut nusquam posset negari, usque spiritus perplures, cum inciperent dubia volvere, ex particularium memoria, illico obvenit obscuritas communis, prorsus sicut, dum illa quae modo dicta et demonstrata sunt, alicui hodierni temporis erudito dicerentur, nam dubia ejus congesta ex perplurimis, sicut ab anima brutorum, aque similibus, tum a suis notionibus de anima et corpore, similem nubem, et adhuc densiorem objicerent {1}; sique dubia moverentur per se aliqua, tunc mens ab universali clara idea, determinaretur in dubium particulare-sic {2} confunderentur omnia et singula-et {3} terminaretur in negationem, sic quoque de reliquis; haec dicta et scripta sunt in perplurium animarum et spirituum praesentia, nec quicquam possunt inferre, quia vident quod res se ita habeat, nam detinentur a particularium dubiorum expositione. 1748, 28 Febr. @1 ms. objicert$ @2 ms. particulare, sic$ @3 ms. singula, et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church