1083. De iis qui se profitentur Christum esse
Sunt qui se profitentur Christum esse, de quibus in Evangelistis et Alpocalypsi [Matth. XXIV: 5, 23-24; Marc. XIII: 6, 21-22; Luc. XXI: 8; cf. Apoc. XIX: 20], ii in altera vita dignoscuntur manifeste, et quidem [per] {1} flammam, qua bucca eorum, ignescit, sic ut appareat ad distantiam solum os seu bucca ignea seu flamma, talis mihi visus est, et dictum quod tales sint, facies non mihi nisi obscura ad nigredinem vergens, exigua, visa est, pileus seu (mossa {a}) erat convoluta ex nigro, sicut solent Turcarum ex albo, ex pileo (mossa) isto, et ex flamma oris dignoscuntur, quod tales sint in altera vita, quare spiritus eos fugiunt, nec associari cuiquam possunt; nisi talibus, seu nefariis. @1 sic J.F.I. Tafel$ @a = pileus, galeus sicut mitra (vox suecica)$