Spiritual Experiences (Odhner) n. 1084

Previous Number Next Number See English 

1084. Ii autem qui tales agnoscunt pro Christo, distinguuntur in altera vita quoque ab aliis, tam per pileos, qui nigri sunt, sed quadratae formae, supra plani: ac praeterea per corpus eorum torosum nudum ad lumbos, sed nigrum sicut a sudore cui nigrum immixtum est, ita obscuratum, et praeterea cum accedunt, manu faciunt orbes quasi supra alterius caput, sicut quiddam aquae superinjicerent. Ita distinguuntur spiritus, nam talibus apparent formis, quoties revelantur aliis, ut a solo aspectu sciant qui et quales sunt. 1748, 29 Febr.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church