Spiritual Experiences (Odhner) n. 1085

Previous Number Next Number See English 

1085. Quod nihil a spiritibus malis influere possit in coelestes societates, seu in coelum, sed quod spiritus dum id percipiunt, aufugiant

Eram in coelesti quadam societate, usque tamen mediis spiritibus, ac interea quando in ea societate eram, spirituum {1} qui mecum prius loquuti sunt, et quorum operationes satis manifeste influebant, tunc communicatio manifeste ita hebetata est, ut nihil eorum intrare posset in sphaeram, in qua eram, quod manifeste percipiebam, erat quasi lubrice hebetatum, cum vellet spiritus infundere suas vires communicativas, spiritus ideo quoque lamentatus est, dicens, quod nunc nihil possit efficere, ac simul indignatus, aufugere voluit; ita non dari potest communicatio spirituum malorum cum coelesti aliqua societate, sed usque quoties Domino ita beneplacet conceditur similis communicatio, per spiritus intermediae indolis.1748, 29 Febr. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church