1086. Quod sint repraesentationes, quae nusquam verbis describi possint
Dantur quoque tales repraesentationes, tum etiam derivationes repraesentationum in quamcunque aliam rem, seu objectum, quae nusquam possunt describi, quia mente naturali non possunt concipi; dumque cogitavi ea verbis describere, ut quae mihi contigerunt, praeterita nocte, tunce {1} nec captus ea comprehendit, sed usque dum existunt, tam significativae et exstantes sunt, ut arbitrari liceat {2}, esse similiter perceptibiles et effabiles, ac naturales, verum mox cum vigilat animus, iisque intendit, prorsus nescit, quales fuerint, ita quid fuerint; tales imprimis in somno, ac prima vigilia existunt, quando objecta sensuum ac ideae materiales remotae ab intellectualibus sunt. 1748, 29 Febr. @1 J.F.I. Tafel tunc$ @2 ms. lieat$