Spiritual Experiences (Odhner) n. 1104

Previous Number Next Number See English 

1104. Praeterea vitales substantiae in homine, utprimum frigescunt corporea interiora, separantur ab homine, ubicunque sunt, si vel inclusae mille labyrinthis, nam talis est efficacia et virtus resurrectionis Domini, hoc est Ipsius misericordiae, ut non aliter sit quam attractio viva et valida, nam vis ejus misericordiae est, ut omnes attrahere velit in felicitatem aeternam, sic ad Se, talem attractionem vivam quondam etiam sensi, tam manifeste, ut scire queam qualis sit, tum absque omni ambiguitate quod sit, ideoque nihil ex vitali substantia in corporeis et materialibus remanere potest, sed necessum est, ut educatur, ob eum finem etiam coelestes illico adsunt morienti, nam mediis coelestibus id fit, nec usquam tunc potest malus genius approximare. 1748, 1 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church