1105. Per satis diutinum tempus, aliquot septimanarum coelestes apud me fuerunt, tenentes capitis mei regionem, nec loquuti, modo cogitantes, et quidem ita tacite, ut nihil scirem quid cogitarent, praeter quod nihili facerent omnes spiritualium fallacias, et falsitates, sic ludibria, ea nequaquam irridentes, sed tanquam nihili curantes, remanentes in suo statu tranquillo, usque semper cogitando; raro loquuntur, sed usque praesentiam eorum manifeste animadverti, imo ita ut manifestius quam ut id exprimi queat; nunc quoque mecum etiam loquuti sunt, sed non sicut spirituales, sed intus absque sonoro, est loquela, si id capere quis possit, sicut loquela absque sonoro suo, et quidem nunc per voces usque, quod raro, indicium, quod sic etiam incipiant loqui cum animabus post mortem, quas non deserunt, sed arte iis quoad regionem capitis adhaerent.