Spiritual Experiences (Odhner) n. 1123

Previous Number Next Number See English 

1123. De loquela hujus telluris, quod vix intelligibilis sit spiritibus telluris Jovis

Loquela quidem hominis intelligitur ab omni spiritu, ubicunque natus, etiam iis qui sunt ex tellure Jovis, sed quia hi coelestes sunt, et cogitant, sic loquelam quasi imaginativam habent, quam etiam exprimunt non vocibus sed modo ideis quasi continuis-quapropter {1} loquela nostra in voces distinctas, sicut sparsa colligenda, et inde formanda idea continua-ideo {2} dictum est, quod vix intelligatur haec loquela, quia unam ideam communem tam sparsim continuant, dum ii plura momento comprehendant, quam illi per plura momenta, tum quoque quae vix expressibilia sunt, sicut etiam homo, qui cogitationibus vacat, comprehendere melius potest, quam qui cogitationes suas modo habet in loquela, sicut solum in vocibus, seu ut vocatur in labiis: quae externa est. 1748, 2 Martius. @1 ms. continuis, quapropter$ @2 ms. continua, ideo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church