Spiritual Experiences (Odhner) n. 1124

Previous Number Next Number See English 

1124. Spiritus autem qui modo loquentes sunt, dum voluerunt aemulari eos, qui solum cogitant, non potuerunt, quia omnis eorum cogitatio est in loquela, tam dum ii loquuntur, quam dum audiunt alios loquentes; expertum ab iis est, ut cogitarent, non loquerentur, nempe sicut Jovis telluris spiritus, sed non potuerunt, evasit in quoddam murmur cogitatio eorum.

1124a. {1} Praeterea sunt qui et cogitant et loquuntur, sed cum dissidet loquela a cogitatione, satis luculenter hoc percipitur, et quidem in unaquavis voce, aut in unoquovis sono, dissidentiae {2} cogitationum et loquelae, ex usu in vita corporis ductae, manifestantur tam insigniter a spiritibus, ut illico sciant ex quovis sono vocis, inde ejiciuntur e consortiis bonorum spirituum, inde supplicia gravia et longi temporis, nam nihil dissidens inter cogitationem et loquelam in spirituum bonorum coelo, minus apud angelos tolerari potest, quare primum est, ut per varios torturae modos uniantur, praestat enim ut spiritus prorsus pravus sit, quam ita dissidens, nam in his dolus est, ut nempe fallere socium cupiat sui causa, aut lucri causa; permittitur quandoque ut insinuent se consortiis spirituum proborum, imo angelorum {3}, sed mox indeeut spumae rejiciuntur, et plectuntur. 1748, 2 Martius.Inde rediguntur mali ad falsa sua, et vastantur, ut nihil dissidii sit, utque una mens. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. 1125; vide indicem ad Loqui, Loquela$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. dissidentia$ @3 ms. agelorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church