Spiritual Experiences (Odhner) n. 1125

Previous Number Next Number See English 

1125. De iis qui primum intromittuntur in coelum

Qui in coelum intromittuntur, etiam transibunt suas series, progrediendo ab una societate in alteram, sic in classe spiritualium, et in coelestium; qui in coelestium classe sunt, primum intromissi in societatem seriosorum veniunt, tunc enim, seu statim post vastationem, nihil plus amant quam serias cogitationes, dum enim alia interveniunt, adhuc ea recusant, suntque animo sic maxime contento, sicut homines qui in seriis manere amant, ea {1}, quae aliis ut gaudia sunt, ii non ut gaudia aestimant, sed in seriis meditationibus suum gaudium seu bonum summum ponunt; habent etiam suas meditationes in essentialibus fixas, ab iis non discedere debent, quia essentialia sunt, sic non divagantur. Haec iis praesentibus scripta sunt, et quidem iis quoque mediis ducentibus, ex stylo sic constare potest, quod in essentialibus teneant mentes, et non divagentur. @1 ms. in iis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church