1154. Tales usque praesunt vesicae urinariae, et quidem functioni, dum urina ejicienda; quod spiritus sint addicati isti muneri, per experientiam aliquot {1} dierum instructus sum, tum ex effectu, dum ii se retraherent, et urinae emissio prorsus sisteretur, et quum intenderetur per tales spiritus, tunc cum indignati, se revolverent, quod mihi visum cum discrimine verticis vesicae, haec tam manifesta mihi facta sunt, ut non de eo dubitare queant {2}; alii id nequeunt sentire, ex causis de quibus alibi [1145-45a]. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. aliquo$ @2 sic ms. forte pro queam$