1155. Ex his concludere possum, quod talis esset latro in vita corporis, et quidem industrius, nam calluit se occultare, et tam effugere ad dextrum latus, tum {a} versus caput, nam nisi latrones versuti sunt, non sunt latrones diu, hoc quoque idem nunc affirmat, inde confirmatur, et {3} adest ad regionem temporis sinistri. Quod functio ejus sit urinae emissio, etiam ex signis tunc et nunc patet, nam agit in vesicam, tametsi non vult. @3 ms. ad$ @a h.e. quam$