1163. Sed usque spirituales delectantur admodum lacte, imprimis crudo, nam cum lac ederem, tanto id delectamento {1} fuit, ut vix describere possem, quare Lac est spiritualium, butyrum autem est coelestium, non quod iis ut cibis delectentur, sed ob repraesentationes, seu ob ea quae significant. 1748, 3, 4 Martius. Hoc ex convenientia sphaerarum oritur, quae per odores quoque repraesentantur. @1 ms. delectatamento$