Spiritual Experiences (Odhner) n. 1164

Previous Number Next Number See English 

1164. Quod homo nusquam consilia bona et salutaria capere possit, nisi credat, quod Dominus provideat omnibus et singulis

Per satis multiplicem experientiam doctus sum, quod homo multa consilia inire et capere possit, quae is autumet esse bona et salutaria, imo etiam tunc adducere potest spiritus imo angelos, ad simile sentiendum, nam solum spectant bonam intentionem, et sequuntur ea, quae affirmant, ita induci possunt boni spiritus imo angeli ad credendum, quod id bonum et salutare sit, cum tamen non ita sit; haec edoctus sum per multiplicem experientiam, quod sic boni spiritus imo angeli addaffirmandum persuadeantur, imo ad sententias suas mutandas, secundum circumstantias, (sicut in iis quae concernunt impressionis quantitatem).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church