Spiritual Experiences (Odhner) n. 1168

Previous Number Next Number See English 

1168. Quod spiritus dentur, qui tam volubiliter et tam cito loqui possint, ac spiritus coelestes, et tamen quod mali

Unus spiritus hodie fuit apud me, mecum aliquantum loquutus, qui in vita corporis nulla fide imbutus, nec vitam post mortem crediderit, et sicut opinati, inter industrios unus [vide 1155], is similiter loqui potuit ac unus coelestium spirituum, tam nempe volubiliter, fluvii instar [vide 1146], sed usque erat malus, quare non ex sermone ejusque lapsu concludi potest, quod sit coelestis, sed quod coelestis sit, inde noscitur, quod amet loqui de iis quae sunt fidei, sic quod ea quae sunt fidei, percipiat, hic vero spiritus, dum quiddam de Regno Domini diceretur, non potuit sequi sermone, sed se quasi retraxit, tunc auditur statim, qualis sit.1748, 4 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church