Spiritual Experiences (Odhner) n. 1169

Previous Number Next Number See English 

1169. Tales insinuant se cujusvis affectioni, etiam affectionem boni simulando, sic in aures loquuntur, assentiendo, sicut hic spiritus, qui putabat se quoque angelos posse seducere, talem instinctum trahunt ab actualitate, quod fuerint astuti, loquendo secundum cujusvis affectionem, etiam quae sunt fidei, sed usque non possunt, quin naturam manifestent in altera vita, nam simile quid percipitur in quacunque voce, seu idea, quod in idea a vero et bono dissidet, hoc satis manifeste percipitur, quare, qui putat [tale] in vita corporis ex eo, quod successerit ei in vita corporis, etiam successurum ei in altera vita, quam maxime fallitur, coram angelis solum interioris coeli, dolosum hoc ita in vita corporis acquisitum, tam luculenter exstat, ut quicquid dicit, animadvertant. Adest nunc idem, de quo hic sermo, sed tacet, nam tacere possunt, et cogitare, sic ut non percipiam ejus cogitationes. 1748, 4 Martius. Tales sunt qui aliter loquuntur, et aliter cogitant, male cogitando de proximo, et bene loquendo, et quidem industrio, sic ut fallant socios etiam amicos, sui et lucri causa, quorum multitudo magna datur. {a} @a haec paragraphus tam conjunctim cum 1168-70, quam singulariter, lineis transversis instructa est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church