1170. Praeterea hic spiritus, de quo agitur, inter eos erat, qui urinae addicti sunt, nam non solum urinosum infudit oculo, sed etiam amabat urinam, usque eo, ut aviditatem haberet eam bibendi, tum quoque injecit coarctationem seu angustiam dolorificam in regionem ventris inferioris, praeter alia indicia, ex quibus cognosci potuit quod talis.