1175. De reductione externorum ab internis in aequilibrium
Circum me erat turba spirituum multa, et inordinate fluens, conquerens quoque, quod sic pereat totum, audivi id quoque sicut murmur plurium, et sicut nihil conjunctum esset, socius non socio, nulla societas, sic quod [haec] iis minarentur interitum. {1} @1 nisi potius emendandum in iis minaretur interitus $