Spiritual Experiences (Odhner) n. 1176

Previous Number Next Number See English 

1176. Sed in medio eorum percepi et audivi mollem sonum, nempe angelicum, dulcem, cui nihil nisi ordinate inesset, ii erant intra, at turba spirituum extra; hic fluvius angelicus aliquamdiu continuabatur, aliquoties repetitus, ac mihi dicebatur, quod Dominus sic regat inconcinna et inordinata, quae circumfluunt, nam ex pacifico agit, sic pacifice, quare quae extra seu in peripheriis necessario in ordinem rediguntur, quodlibet ex suae naturae acquisitae errore; ita humanum genus, tum ejus externa, quae sunt eorum phantasiae, ex quibus hodie reguntur eorum actiones, et loquelae. Mecum cogitans, comparavi turbae {1} spiritualis {2} inconcinnos status, tempestati aeris, et tunc nimbis, ac pulveri per atmosphaeram volanti, sic tunc extra suum aequilibrium, at purior atmosphaera, seu aether, interea in tranquillo statu manens, ex vi aequilibrii occulta et sic tacita agens, continue in turbulentam istam atmosphaeram agens, redigit eam in aequilibrium et quietem. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. turbam$ @2 in ms. spiritualem in spiritualis emendatum sed correctio turbam in turbae omissa$

1176a. Simile quoque existit in homine, quando externi motus turbant eum, et tamen interni pacifici sunt. Simile in aliis permultis.1748, 5, 6 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church